monumenta.ch > Plinius > sectio 81

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 81
{XVII} Sol autem ipse quattuor differentias habet, bis aequata nocte diei, vere et autumno, in centrum incidens terrae octavis in partibus arietis ac librae, bis permutatis spatiis, in auctum diei bruma, octava in parte capricorni, noctis vero solstitio, totidem in partibus cancri. inaequalitatis causa obliquitas est signiferi, cum pars aequa mundi super subterque terras omnibus fiat momentis. sed quae recta in exortu suo consurgunt signa longiore tractu tenent lucem; quae vero obliqua, ociore transeunt spatio.